Inizio > Rivista Antonianum > Articoli > Etzi Venerdì 13 dicembre 2019
 

Rivista Antonianum
Informazione sulla pubblicazione

 
 
 
 
Foto Etzi Priamo , P. Fr. Antonius D. de Sousa Costa († 24 - 12 - 2002), in Antonianum, 78/1 (2003) p. 199 .

P. Antonius Domingues de Sousa Costa die 10 februarii 1926 in oppido São Félix da Marinha, in communitate nomine Vila Nova de Gaia, dioeceseos Portucallensis (Porto), lucem huius mundi primum aspexit, parentibus Joseph ac Maria Domingues da Silva Carvalho. Studiis humanioribus in Collegio seraphico Montarioli (Montariol, Braga) annis 1939-1944 peractis, die 7 septembris 1944 in conventu Varatoji (Varatojo, Torres Vedras), tunicam Ordinis Seraphici induit. Die 8 septembris anni sequentis, in eodem conventu vota simplicia nuncupavit, sollemnia autem emisit die 8 decembris 1948 in Seminario Missionum Franciscalium vulgo dicto “da Luz” Ulyssiponae (Lisbona). Interea, tertio cursu philosophico confecto, quadriennio theologico operam navabat et die 22 iulii 1951 sacerdotio insignitus est. Ob suum speciale ingenium eodem anno Romam missus est studiorum perficiendorum causa. Per triennium in Pontificio Athenaeo Antoniano (PAA) praelectiones iuridicas audivit, quo egregie expleto, die 30 iunii 1954 laurea doctorali in iure canonico “summa cum laude” decoratus est.

In suam Provinciam Ss. Martyrum Marochiensium exinde reversus, lector iuris canonici in Seminario fratrum Ulyssiponensi nominatus est, quo in munere permansit usque ad annum 1956. Die 9 novembris 1957, mandato Rev.mi Ministri Generalis P. Augustini Sépinski, Romam petiit qua professor in Facultate Iuris Canonici PAA; eodem anno ius canonicum coepit docere etiam apud alumnos Facultatis Theologicae eiusdem Athenaei.

Fuit per quosdam annos collaborator collectionis Monumenta Henricina, pro qua ex designatione Status Portugalliae, tabularia et bibliothecas Italiae, Hispaniae et Lusitaniae perlustravit, multa in eis reperiens, quae propositum ideamve suorum studiorum de cultura et historia Portugalliae maturaverunt. Documenta quoque inedita et ignota collegit  praesertim vero in Archivis Vaticanis et iuris publici fecit atque notis criticis adornavit. Anno 1958 renuntiatus est membrum  correspondens apud Institute of Research and Study in Medieval Canon Law  Universitatis Yale in Statibus Foederatis Americae Septentrionalis.

Propter suam peritiam in re canonica P. Antonius anno 1959 inter membra II Commissionis pro Concilio Oecumenico Vaticano II praeparando apud S. Congregationem Concilii connumeratus est. Renuntiatus est professor extraordinarius in Facultate Iuris Canonici PAA die 19 ianuarii 1962. Die vero 10 novembris 1964 nominatus est Commissarius pro vigilantia apud Tribunalia Ecclesiastica quoad processus matrimoniales apud S. Congregationem de Disciplina Sacramentorum. Die 29 novembris 1964 renuntiatus est Consultor pro Contitutionibus Generalibus O.F.M. interpretandis. Renuntiatus est professor ordinarius PAA die 8 aprilis 1965. Die 1 decembris eiusdem 1965 nominatus est Commissarius apud S. Congregationem de Sacramentis pro causis super ratum et non consummatum, quo in munere permansit usque ad annum 1978. Die 7 martii 1966 inter membra coetus pro Studiis Historicis Ultramarinis apud Ulyssiponam cooptatus est ; eodem anno incepit collaborationem in colligendis atque transcribendis documentis pro collectione Chartularium Universitatis Portugalensis. Die 15 aprilis 1966 nominatus est Decanus Facultatis Iuris Canonici PAA ; die autem 15 novembris renuntiatus est Iudex Tribunalis apud S. Congregationem pro Doctrina Fidei. Anno 1967 nominatus est Academicus Instituti apud Universitatem Colimbriensem (Coimbra) in Lusitania ; die 11 iulii eiusdem anni nominatus est membrum Coetus constitutivi pro Conventu apparando Internationali Canonistarum qui habitus est Romae mense maio anni 1968. Die 26 septembris 1967 inter membra Commissionis pro textu Constitutionum Generalium O.F.M. redigendo cooptatus est. Eodem anno coepit laborem una simul cum aliis professoribus Universitatum examinandi atque describendi codices qui asservantur in Collegio Hispanorum Bononiae; die 15 martii 1968 renuntiatus est membrum Commissionis pro examinandis Statutis Provincialibus atque particularibus O.F.M., decreto Rev.mi Ministri Generalis P. Constantini Koser.

 A Summo Pontifice Paulo PP. VI membrum Commissionis pro revisione Codicis Iuris Canonici renuntiatus est mense maio 1968, quo munere usque ad annum promulgationis novi Codicis 1983, fideliter functus est, ita ut eius nomen inseparabiliter cum eodem maneat.

Die 28 maii 1981, Vice-Rector PAA, a Rev.mo Ministro Generali P. Joanne Vaughn nominatus est; quod munus reliquit die 8 martii 1983.

Ob solidam suam doctrinam iuridicam et habilitatem docendi P. Antonio a Sancta Sede, die 9 augusti 1983, munus concreditum est docendi in Pontificia Universitate Urbaniana qua professor Facultatis Iuris Canonici; in eadem, die 1 decembris 1983, ab Em.mo Cardinali Agnello Rossi dictae Universitatis Magno Cancellario, professor ordinarius confirmatus est, ac tandem die 14 octobris 1995 Decanus electus est ad triennium.

A Summo Pontifice Ioanne Paulo PP. II, die 19 ianuarii 1984, Consultor apud Pontificiam Commissionem Codici Iuris Canonici Authentice Interpretando nominatus est ad quinquennium; quod successive ad hoc officium pluries confirmatus, usque ad obitum retinuit.

Praeter officia commemorata P. Antonius frequenter alia quoque munera assumpsit; nam fuit Iudex Tribunalis Ecclesiastici Status Civitatis Vaticanae necnon professor palaeographiae latinae apud Scholam Superiorem Studiorum Mediaevalium  ac Franciscalium PAA; fuit quoque membrum diversarum nationalium societatum scientificarum et acroases de re canonica et historica in variis locis plures habuit. Quae munera minime impediverunt quominus P. Antonius suis investigationibus sedulo incumberet; nam his annis, praeter alia, editionem curabat operum Monumenta Portugaliae Vaticana et Chartularium Universitatis Portugalensis, quorum nonnulla volumina iam tunc temporis prodierunt, reliqua parata erant praelio; grato quoque animo recordari iuvat ipsum assiduum ac optimum exstitisse nostrae ephemeridis Antonianum collaboratorem. Nec silentio praetereundi sunt honores professori de Sousa Costa collati, inter quos Laurea Humanarum Litterarum honoris causa Universitatis Classicae Ulyssiponensis (die 25 novembris 1992).

Iam aegrotus, senescens P. Antonius Romae valedixit die 11 aprilis 2000 et in patriam regressus est, novos labores alacriter aggressurus, non tamen, proh dolor !, diu nativo aëre fruiturus. Etenim, incurabili morbo correptus, Antonius de Sousa Costa calamum suum docte et pulchre scribentem e manu indefessa deponere coactus est. Vita eiusque valetudo, continuis aerumnis atque sacrificiis sustentatis, ministerio scientiae consumpta est. Non obstante diligenti cura medicorum, cum morbus uraemia dictus mox eum ad extrema perduxit, Ss. morientium Sacramentis corroboratus, primo mane diei 24 decembris 2002, apud suos in oppido Grijó (Porto), quo vires mentis et corporis reficiendi causa se contulerat, pie obdormivit in Domino, mercedem pro laboribus et doloribus suis exanclatis recepturus. Die 26 eiusdem mensis in Grijó sollemnia funeralia pro eius anima celebrata sunt.

Acri ingenio bonaque praeditus natura, P. Antonius laborator fuit indefessus assiduusque exactor temporis ad ultimum usque suae vitae momentum; suis transcriptionibus immersus, vix aliquid sibi quietis concedebat, vanis adversabatur conversationibus; hinc forsan eveniebat ut a longe eum aspicientibus ipse quandoque videretur esse homo aspectu aspero, immo gelido; quo nihil falsius! Re quidem vera, propius ad eum accedentibus P. Antonius sese ostendebat comi animo, etsi timido, eloquio iucundo, quamvis parco; porro alumnis amicisque in solvendis dubiis semper paratissimus magister fuit.

Gratum igitur animum erga confratrem servemus; ipse Deus iustus capiti servi sui reddat coronam gloriae et quem scimus erudivisse multos, fulgentem quasi splendorem firmamenti, in perpetuas aeternitates inducat


 
 
 
 
 
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Questa pagina è anche attiva qui
Webmaster