Inizio > Rivista Antonianum > Articoli > Weijenborg Mercoledì 20 novembre 2019
 

Rivista Antonianum
Informazione sulla pubblicazione

 
 
 
 
Foto Weijenborg Reinhold , Recensione: ERICH KLEINEIDAM, Universitas Studii Erffordensis. Ueberblick iiber die Geschichte der Universitcit Erfurt. Teil IV: Die Universitdt Erfurt und ihre theologische Fakultdt von 1633 bis turn Untergang 1816, in Antonianum, 58/1 (1983) p. 162-163 .

Venerabilis Auctor, qui tribus magnis voluminibus inde ab a. 1964 publici iuris factis historiam celeberrimae Universitatis Erfurdensis ab anno fundationis 1392 ad annum 1632 absolvit (cf. Antonianum 46, 1971, 173-175; 56, 1981, 236-238), nunc volumen quartum et conclusivum praesentat, quo tractat historiam Universitatis ab anno 1633 usque ad annum 1816, quando ipsa interiit. Quam historiam evolvit cum speciali referenda ad historiam Facultatis Theologicae usque ad finem catholicae. Historiam Cathedrae Theologicae Lutheranae, quae absolute a Facultate Theologica separabatur, remittit ab  auctore lutherano  aliquando  describendam.

Opus solide fundatum est in fontibus manuscriptis (p. XVI-XVIII) et prelo impressis (p. XVIII-XIX). Ipsum scite utitur litteratura bene selecta (p. XX-XXIV). Prima pars operis exhibet historiam Universitatis et Facul­tatis Theologicae annis 1633-1816 habitam (p. 1-258), altera pars (p. 259-354) elucidat structuram Universitatis primo per elenchos cancellariorum, vice-cancellariorum, vice-dominorum arehiepiscopalium, rectorum ex Facultate Theologica electorum, deinde per examen Facultatis Theologicae eiusque professorum ex clero saeculari, OSA, OSB monasteriorum Erfurdensium S. Petri sive Germanorum et S. Jacobi sive Scotorum et ex SJ. prove-nientium atque per enumerationem omnium Doctorum S. Theologiae Erfurdiae inter annos   1649  et  1816  promotorum,  Abbatum  S. Petri ut professorum honoriariorum assumptorum, professorum OSA et SJ, pro-fessorum iuris canonici, professorum OSB Scotorum in Facultate Philoso-hica de communi docentium, assessorum Facultatis Theologicae ab a. 1629 usque ad a. 1734 admissorum. Denique cl. A. indices rerum (p. 355-35), personarum (p. 358-367), locorum (p. 368-370) et auctorum recentiorum (p. 371-372 addit provide.

Venerabilis Auctor narrat historiam  Universitatis  Erfurdensis  varie motam sub dominatione Suecicorum (a. 1631-1650), quando Facultas Theo-logica aliquandiu in manibus Lutheranorum erat, Archiepiscopi Electoris Moguntini (a. 1656-1792), Gallorum (a. 1792-1802), Borussicorum (a. 1802-1806), denuo Gallorum (a. 1806-1814), iterum Borussicorum (a. 1814-1816), quo anno Universitas existere cessavit.  Inde  ab  a.   1656  Universitas  largiter  tam Catholicos quam Lutheranos  admittebat.  Particulari  cum  amore  cl.  A. describt theologiam monumentalem et quasi hispanicam Augustini Gibbon de Burgo OSA  (p.  35-48),  qui  Erfurdiae  etiam  aedificia  stilo   baroeco implantavit. Largam mentionem facit contraversiarum contra OSB Scotos professores philosophiae e praeceptoribus iuventutis SJ motarum atque operum eximiorum  historiographi   J.C.   Motschmann   et   canonistae  J.F. Bessel. Post theologiam hispanicam Gibbonis anno circa 1750 venit Illu-minatio [Aufklarung], quae in persona Andrea Gordon OSB  Scoti sese abrumpebat ab omni scholastica et ad phaenomena naturalia, praesertim electricitatis, sese convertit. In hac Illuminatione magnam partem habuit Academia Scientiarum a.  1754  ab  Electore  Moguntino  erfurdiae  erecta et periodico quindicinale  Erfurter  Gelehrte  Nachrichten   mire   suffulta. Valde placent, quae cl. A. scribit de Jordano Simon OSA, viro sagacissimo qui, Ecclesiae  Catholicae  semper  fidelis,  in  exegesi  biblica   et   in   iure canonico vere excelluit. Nee cl. A.  tacet  de meritis professorum luthe­ranorum a. 1768 extra Facultatem  Theologicam  ab  Electore Moguntino introductorum, sc. F. J. Riedel, C. F. Bahrdt   J. J. Sinnhoid, J. F. Herel, C. H. Schmid, J. Ch. Lossius et CM. Wieland. Mire elucet radiosa figura K. Th. von Dalberg (a. 1744-1817), vice-domini Erfurdensis et promotoris Academiae  Scientiarum.   Secundum   cl.   A.   iam   «a.   1802   Universitatis dissolutio inevitabilis erat, sed nonnisi a. 1816 executioni mandata est ». Universitas defecit propter penuriam  studentum  et propter  vicinitatem Universitatis Hallensis  a  gubernio  Borussico  privilegiatae.   Hisce  dictis divitias praesentis voluminis leviter tetigimus, easque lectori perscrutandas valde recommendamus.


 
 
 
 
 
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Questa pagina è anche attiva qui
Webmaster