Inizio > Rivista Antonianum > Articoli > Vazquez Janeiro Lunedì 28 settembre 2020
 

Rivista Antonianum
Informazione sulla pubblicazione

 
 
 
 
Foto Vazquez Janeiro Isaac , In memoriam Rainaldus Weijenborg et Michael Brlek, in Antonianum, 59/3-4 (1984) p. 688-696 .

Citra unius mensis circulum RR.PP. Rainaldus Weijenborg et Michael Brlek, peracto praesentis vitae penso, ad vitam migrave-runt aeternam, praemio bonorum operum a Patre Optimo fidelibus suis benigne promisso, ut pie credimus, potituri. Uterque per plures annos in Pontificio Athenaeo Antoniano professor, uterque quoque huius nostri Periodici indefessus extitit collaborator; de utriusque vita et scientifica actuositate aliqualem memoriae mandare notitiam gratus maestusque nos cogit animus.

1. Rainaldus Weijenborg OFM f 2-6-1984

Natus est die 17 ianuarii anni 1920 in Lichtenvoorde (Hollandia); franciscali habitu se induit die 8 novembris 1938 ac, anno novicia-tus elapso, professionem religiosam emisit in provincia SS. Marty-rum Gorgomiensium (Utrecht); sacerdos vero factus est die 11 mar-tii 1945.

Altiora studia theologica penes Catholicam Universitatem Lova-niensem complevit die 29 iunii 1950, doctoralem excutiens dissertationem circa charitatem in prima theologia Martini Lutheri, cuius specimen eo ipso anno pub liei iuris fecit (cf. Bibliographia n. 1).

Eodem met anno, mense octobri, a Superioribus Ordinis voca-tus, Romam petivit, Pontificio Athenaeo Antoniano per annos ultra triginta sese corde et anima devincturus. Prius lutheranam theolo-giam, dein vero patrologiam tradebat; ab anno 1959 ad annum usque 1966 Bibliothecae Generali praefuit;  annis  1970-1973  ac postea ab anno 1981 usque ad mortem Vice-Decani Facultatis Theologicae of­ficio fungebatur. Alia non habuit nec ambivit munera. Humiliter ac devote Athenaeo servivit, quin usquam visus sit se usum eo in pro-prium fuisse commodum.

Praeter academicam actuositatem, quandoque relationes, com-municationes discussionesve habuit in Congressibus scientificis, quos inter recordari liceat: « Fourth International Congress for Lu­ther Research » (St. Louis, Miss., 1971), « Sixth International Confe-rence on Patristic Studies » (Oxford 1971), « Incontro sul linguaggio trinitario nei Padri della Chiesa» (Roma 1973), « Colloque intercon-fessionnel Dix ans après le Dècret sur l'oecuménisme (Roma 1974), « Congresso Internazionale di Studi Ambrosiani » (1974), « Fifth In­ternational Congress for Luther Research » (Lund 1977), « Eighth International Conference on Patristic Studies » (Oxford 1979), « Collo­quimi! on the theme "Confessio fidei" (Roma 1980).

De litterariis laboribus in forma librorum articulorumve elenchum postea praebebo; hic vero meminisse iuvat Rainaldum plura insuper de aliorum auctorum operibus apparavisse iudicia, quae in duobus periodicis, Antonianum nempe ac Revue d'histoire ecclésiastique sal-tuatim sunt edita. Hoc minus ingratumque recensionum litterarium genus Noster magni quidem faciebat illudque sedulo prosequebatur conamine; quod in eiusdem laudem dicere velimi

A terrenis curis abstractus, studiis suis immersus, Rainaldus noster iugi vacabat lectioni. Linguarum tam antiquarum quam mo-dernarum, qua non mediocriter pollebat, fultus peritia, vetustos quos-que fontes variaque bibliographica subsidia directe per se ipsum adire valebat. Fructus vero diutinae lectionis ac perquisitionis non-nisi lenta, ni lentissima, Noster maturabat meditatione; hinc forsan non absonum videretur si Rainaldi litterarium opus magis ob miram eruditionem quam ob molem ac numerum aestimandum esse dice-retur. Eruditissimis suis lucubrationibus, his praesertim quae ad originem attinent lutheranae reformationis (cf. Bibliographia n. 2), Rainaldus lectores parum consentientes, quin etiam acriter adver-santes, saepe saepius sibi comparavit; ipse autem pacato semper animo nobilibusque verbis obiectiones tum excipiebat tum confuta-bat (cf. Revue d'histoire ecclésiastique 70 [1975] 131-34).

Batavus noster Rainaldus fuit vir indole rectus, animo humilis, simplex, candidus. Etsi natura ad melancholiam et ad solitudinem aliquantulo proclivis esse videretur, consortio tamen fruebatur con-fratrum et amicorum; in conversationibus tardo, at comi, non nun-quam exprimebatur eloquio. Virtutem iustitiae profitebatur, eamque erga se observandam esse ab aliis urgebat. Scientiam cum pietate coniungens, vitam ecclesialem ac franciscalem condigne gessit. Cum de inexorabili morbo, quo eius laborabat valetudo, certior factus esset, stupenda sane animi serenitate mundo vitaeque valedicens, ea, ex qua ut iustus vixerat, Christiana fide morti « sorori » obviam ivit. In Domino quievit Katwijk aan Rijn (Hollandia) die 2 iunii 1984.

Opportunum fore speramus prelo tradere duas privatas epistulas, quas P. Weijenborg nobis misit ex Utrecht postremis suae vitae mensibus, quaeque de eius animi serenitate, de eius spiritu oecu-menico, deque praesertim eius erga Patrem fiducia eximium prae-bent documentum; die 30 dee. 1983: « ...Grazie della tua lettera del 16 c.m. e dei giustificativi delle mie ultime recensioni. In anticipo ti ringrazio delle tue premure, e di quelle dei tuoi collaboratori, spe­cialmente del P. Stamm, in favore del mio ultimo articolo [cf. Biblio-graphia n. 30]. Sarò molto grato di una cinquantina di copie per man­darne ai miei amici luterani soprattutto come addio.

Ho sempre qualche febbre, spesso 38°. Il 3 gennaio andrò ad un team di specialisti nel grande Ospedale cattolico qui. Forse mi di­ranno di quanto tempo potrei ancora disporre. Tuttavia, anche con­siderando che me ne andrò più presto di altri a causa dei miei pec­cati (spero perdonati), ho tutta fiducia di pervenire, grazie a Cristo, al Padre di tutti. Là spero di ritrovarti una volta, ambedue perfetta­mente felici... ».

Die vero 7 febr. 1984: « Ho ricevuto bene gli estratti del mio arti­colo sul Propheticum Sibyllae di Johannes Lang, insieme con la tua lettera del 25 gennaio... Sono profondamente grato al Signore, e anche a te e al Padre Stamm, di poter vedere questo frutto di un mio la­voro, certamente intenso e probabilmente ultimo... La mia malattia continua, ma a ritmo lento. Mi raccomando alle tue preghiere per poter passare obbedientemente al Padre che mi chiama. Pregherò an­che per te e ti auguro una vita lunga, felice e meritevole. Fraterni sa­luti e a rivederci nel cielo ».

  1. « La charité dans la première théologie de Luther (1509-1515) », Revue d'histoire ecclésiastique 45 (1950) 617-69.
  2. « Miraculum a Martino Luthero confictum explicatne eius refor-mationem?, Antonianum 31 (1965) 247-300.
  3. « Doctrina de Immaculata Conceptione apud Iohannem de Paltz OESA, magistrum Lutheri novitii », Virgo Immaculata. Actus con-gressus mariologìci-mariani anno 1954 celebrati, 15 (Romae 1957) 160-83.
  4. « Neuentdeckte Dokumente im Zusammenhang mit Luthers Rom-reise », Antonianum 32  (1957)   147-202.« Un caso tipico di esegesi esistenzialistica presso Lutero », Protestantesimo di ieri e dì oggi, a cura di A. Piolanti (Roma 1958) 66-84.
  5. « Un caso tipico di esegesi esistenzialistica presso Lutero », Protestantesimo di ieri e dì oggi, a cura di A. Piolanti (Roma 1958) 66-84.
  6. « De authenticitate et sensu quarundam epistularum S. Basilio Magno et Apollinario Laodiceno adscriptarum », Antonianum 33 (1958) 197-240; 34 (1959) 245-98.
  7. « Luther et les cinquante et un augustins d'Erfurt d'après une lettre d'indulgences inèdite du 18 avril 1508 », Revue d'histoire ecclésiastique 55 (1960) 819-75.
  8. « Apollinaristic interpolations in the Tomus ad Antiochenos of 362 », Studia Patristica 3 (Texte und Untersuchungen, Band 78; Berlin 1961) 324-30.
  9. « Kannte Luther das Leben des hi. Germanus von Auxerre? »,Luther-Jahrbuch 32 (1966) 121-22.
  10. « Deux sources grecques de la "Confession" de Patrice », Revue d'histoire ecclésiastique 62 (1967) 361-78.
  11. « La risposta dell'episcopato olandese all'inchiesta del card. Ot-taviani » (testo originale con le varianti definitive), Il Regno n. 155 (1968) 101-108.
  12. « Congressus Commissionis "Faith and Order" Bristoliae (Anglia) a die 30 iulii ad diem 8 augusti 1967 habitus », Antonianum 43 (1968) 293-310.
  13. Les Lettres d'Ignace d'Antioche. Étude de critique littéraire et de théologie, mis en francais par B. Héroux OFM. Leiden, EJ. Brill, 1969, 475 pp.
  14. « Is Evagrius Ponticus the Author of the Longer Recension of the Ignatian Letters? », Antonianum 44 (1969) 339-47.
  15. « Studia circa Reformationem lutheranam theologo Franz Lau dicata », Antonianum, ibid. 556-60.
  16. « Pompeianus Ruricius, Ancestor of Evagrius Ponticus of Antioch, and the Origins of the Constantinian Monogram », Antonianum 46 (1971) 322-47.
  17. « Die Berichte iiber Justin und Crescens bei Tatian », Antonianum 47 (1972) 372-90.
  18. « L'origine evagriana dei "Discorsi Teologici II, IV, V (discorsi XXIX, XXX, XXXI)", attribuiti a Gregorio di Nazianzo », Augusti-nianum 13 (1973) 551-65.
  19. « Les cinq "Discours Théologiques", attribués à Gregoire de Nazianze, en partie oeuvre de Maxime Héron le Cynique, alias Evagre le Pontique d'Antioche », Antonianum 49 (1973) 476-507.
  20. « Méliton de Sardes lecteur de la "Première Apologie" et du "Dia-logue" de saint Justin », Antonianum 49 (1974) 362-66.
  21. « Autour de quelques textes de saint Basile. Observations criti-ques sur certaines positions mariologiques faussement attribuées à saint Basile de Cesaree », Ephemerides mariologicae 25 (1975) 381-95.
  22. « Zum Text und zur Deutung von Ammianus, Romische Geschichte 29,3,9 », Klio. Beitràge zur alten Geschichte 57 (1975) 241-47.
  23. « Die Wittenberger Titusbriefvorlesung des Erfurter Augustiners Johannes Lang. Erstausgabe nach dem Vat. Pai. Lat. 132 mit Einleitung und Kommentar », Scientia Augustiniana. Studien iiber Augustinus, den Augustinismus und den Augustinerorden. Festschrift... Adolar Zumkeller OSA (Wurzburg 1975) 423-68.
  24. « Leo der Grosse. Erneuerung der Fragestellung », Augustinianum 16 (1976) 353-98.
  25. « Nestorio secondo una recente interpretazione », Antonianum 51 (1976) 293-301.
  26. « Die Wittenberger Ròmerbriefvorlesung des Erfurter Augusti-ners Johannes Lang. Erstausgabe nach dem Vat. Pai. Lat. 132 mit Einleitung und Kommentar », Antonianum 52 (1976) 394-494.
  27. « La genèse de la Réforme et ses valeurs d'après un récent ou-vrage du professeur H.A. Oberman », Revue d'histoire ecclésias-tique 74 (1979) 349-62.
  28. « Prova dell'inautenticità del "Discorso XXV" attribuito a San Gregorio di Nazianzo », Antonianum 54 (1979) 288-337.
  29. « In remembrance of Fidentius van den Borne OFM », Antonia­num 55 (1980) 471-82.
  30. « Das bisher unbekannte "Propheticum Sibyllae Erythreae" als Gedicht des Erfurter Humanisten Johannes Lang OESA und als Faktor der Reformationsgeschichte. Erstausgabe, Uebersetzung und Kommentar », Antonianum 58 (1983) 358-447.

2. Michael Brlek OFM -j- 23-6-1984

Michael (Ioannes) natus est die 25 iulii 1911 in Ilirska Bistrica (ohm Trnovo), parentibus Ioanne Brlek ac Helena Kastelic. Vitae franciscali se adstrinxit in provincia S. Hieronymi in Dalmatia (Croa-tia), professione religiosa emissa die 25 augusti 1929; sacerdotali insi-gnitus fuit charactere Sibenici die 5 iulii 1936.

Curriculo studiorum gymnasalium et theologicorum in patria completo, anno 1937 in Facultate iuris canonici Pontificii Athenaei Antoniani de Urbe inscribitur: anno 1938 gradum bacalaureatus, 1939 titulum licentiatus ibidem obtinuit; dissertationem publice defendit anno 1940, ac diplomate doctoratus, dissertatione publicis iuris facta (cf. Bibliographia n. 1), ornatus est anno 1942. Anno 1936-1937 inter-fuit lectionibus de re archivistica et de historia Curiae Romanae penes Scholam Palaeographicam Archivi Secreti Vaticani; lectiones pariter de bibliotheconomia secutus est apud Scholam Bibliotecae Apostolicae Vaticanae.

In almam provinciam reversus, iuvenis noster muneribus actuo-sitatibusque implicatus est quamplurimis, sive qua magister theologorum (1940-1952), sive qua secretarius provinciae (1945-1949), qua definitor (1949-1452), qua bibliothecarius (1942-1952), qua professor iuris canonici et historiae ecclesiasticae (1940-1952), qua denique Rector Studii theologici suae provinciae (1949-1952). Adlec-tus fuit etiam membrum Instituti Historici Croatiae (« Provijesnog Drustva Hrvatske ») et Instituti Bibliothecarum Croatiae (« Drustva Bibliotekara Hrvatske »).

Anno 1951 Romani a Superioribus vocatus et inter professores Facultatis iuris canonici Pontificii Athenaei Antoniani adnumeratus, eximiam illam actuositatem scientificam, de qua in sua provincia op-tima praebuerat specimina, prosequitur adaugetque. Etenim ab anno 1951 ad annum usque 1976 cathedram historiae iuris canonici reget; methodologiam historico-iuridicam ac philosophiam iuris quandoque et docebat. Decani Facultatis iuris canonici munere bis fungitur, triennis nempe 1957-1959 1963-1966; triennio autem 1959-1963 nomina-tus fuit Praefectus Studiorum Pontificii Athenaei Antoniani. Iam ab anno 1961 titulo lectoris iubilati ad normam constitutionum Or­dinis fruebatur.

Scientiam cura amore et fervore tradens multos Noster allexit alumnos ad historiam Iuris tum ecclesiastici tum minoritici altius excolendam. Hinc non immerito diceres plures doctorales disserta-tiones penes antonianam Iuris Canonici Facultatem recentioribus temporibus excussas peritiam Nostratis redolere ac magisterium.

Michael noster haud sane multa, multum tamen scripsit; eius scientificae lucubrationes, ope fontium adamussim laboratae frequen-tique perpolitae lima, novarum excellunt copia rerum claritateque eminent ac concisione. Esto exemplo, dissertationem eius doctoralem, quam potius opellam diceres (cf. Bibliographia n. 1), « classicam » inter viros adhuc hodie haberi peritos.

Ecclesiae et Ordini de re iuridica servitio praestando semper pa-ratissimus erat: 1958-1964 consultor Commissionis prò interpretatione CC.GG.OFM; 1964 Praeses Commissionis iuridicae Ordinis; 1967 adstitit Cap. Gli Assisii celebrato, membrum sic dicti Coetus laboris, secretarius Commissionis VII De regimine etc: 1967-1969 secreta­rius Commissionis franciscalis (OFM, OFMConv., OFM Cap., TOR) « De privilegiis Ordinis Seraphici »; 1961-1964 Commissarius S. Congr. de Sacramentis deputatus prò defensione vinculi coniugalis; a. 1964 Commissarius S. Congr. de Sacramentis « per trattazione e definizione delle cause di dispensa super matrimonio rato et non consum-mato »; 1965 Commissarius S. Congr. de Religiosis prò approbatione Institutorum et Constitutionum; 1969 Commissarius S. Congrega-tionis prò doctrina fidei, prò causis matrimonialibus.

Pater Brlek, religiosa praeditus optime fuit indole; aegra autem abhinc pluribus annis laborabat valetudine. Tandem viribus corporis sensim in dies deficientibus, anno 1976 a studio cessavit, et in pro-priam quietis causa remeavit provinciam. Totus Deo deditus, in pace obiit Dubrovnik (Croatia) die 23 iunii 1984.

Bibliographia

  1. De evolutione iuridica studiorum in Ordine Minorum ab initio usque ad a. 1511 (Dubrovnik 1942) 112 p.
  2. Rukopisi Knjiznice Male Brace u Dubrovniku [= Manuscipta Bibliothecae Ordinis Fratrum Minorum Ragusii], 1 (Zagreb 1952) 328 p. + 31 tabulae.
  3. Descriptio 137 incunabulorum Conventus S.P. Francisci OFM Ragusii, apud: Josip Badalic, Inkunabule u narodnoj republici Hrvatskoj (Zagreb 1952).
  4. « I concili di Parigi », Enciclopedia cattolica 9 (Firenze 1952) 831-32.
  5. « Fides pietasque Minorum erga B.M. Virginis Immacultam Con-ceptionem Ordinis legislatione probata », Acta Ordinis Fratrum Minorum 72 (1953) 286-95.
  6. « Talija Urbano », Enciclopedia cattolica 11  (Firenze 1953)  1711.
  7. « Tri rukopisna kodeksa iz dubrovacke proslosti », Anali Histo-rijskog Instituta u Dubrovniku 3 (1954)  135-47.
  8. « Legislatio Ordinis Fratrum Minorum de Immaculata Concep-tione B.M.V. », Antonianum 29 (1954)  1-44.
  9. « Legislatio Ordinis Fratrum Minorum de doctore Immaculatae Conceptionis B.M. Virginis », Antonianum 29 (1954) 497-522.
  10. « De  historia  fontium  et  institutorum  OFM »,  Antonianum  31 (1956) 83-91.
  11. « I tre principali organizzatori degli Studi nell'Ordine dei Frati Minori », Studi francescani 55 (1958) 325-49.
  12. Methodologìa historico-iuridica (Bibliotheca Pontificii Athenaei Antoniani 9; Romae 1958) XV-214 p.
  13. Lo studio scientifico coeficiente dell'Apostolato francescano (Ve­nezia 1959) 40 p.
  14. Il primo Sinodo Romano {I960) (Venezia-Lido 1961) 32 p.
  15. « Il Concilio Vaticano II. Che cosa è e come si prepara il grande evento », Vita Minorum 31 (1960) 304-28.
  16. « De unitate disciplinae in Ecclesia sub aspectu historico-iuri-dico », Ada et documenta Concilio Oecumenico Vaticano II pa­rando. Series I (Antepraeparatoria). Voi. IV. Studia et vota Vni-versitatum... Pars I: Universitates et Facultates in Urbe, 2 (Va­ticani 1961) 89-92.
  17. « De opportunitate Codicem ripetitae praelectionis incipiendi: In nomine Domini NJ. Christi, cum titulo: De fide et Ecclesia ca-tholica», ibid. 92-95.
  18. « De vocis "Ecclesia" origine et notione iuridica », Antonianum 36 (1961) 69-90.
  19. « La persona del sacerdote, l'attività pastorale e l'apostolato dei laici secondo il Sinodo Romano », Vita Minorum 32 (1961) 195-227.
  20. « De momento Conciliorum prò iuris Ecclesiae formatione », An­tonianum 38 (1963) 50-86.
  21. « De vocis "catholica" origine et notione », Antonianum, ibid. 263-87.
  22. « Il Vaticano II e il problema dell'aggiornamento del Codice », Vita Minorum 34 (1963) 113-31, 295-307.
  23. « Il primo Convegno giuridico dei Frati Minori d'Italia », Giubileo religioso del M.R.P. Pacifico Capobianco OFM (1912-1962) (Roma 1963) 26-29.
  24. « Conventus S. Francisci Ragusii (Dubrovnik) historica lineamen-ta» , Miscellanea Melchor de Pobladura 1 (Romae 1964) 421-45.
  25. « De B.M. Virgine in iure ab initìo usque ad Const. "Lumen Gen-tium" », Antonianum 41 (1966) 40-85.
  26. « O Petar Vlasic. Zivot, rad, znanstveni, liturgijski i literarni apos-tolat », Vjesnik Franjevacke Provincije sv. Jeronima u Dalrnacii i Istri 8 (1966) 211-49.
  27. « De momento Duns Scoti prò iure et iuris formatione », Ada Congressus Scotistici Internationalis Oxonii et Edinburgi 11-17 sept 1966 celebrati 4 (Romae 1968) 767-816.
  28. « Facultas luri Canonici », Pontificium Athenaeum Antonianum ab origine ad praesens (Romae 1970)  151-63.
  29. « Professores et alumni officio a S. Sede adaucti », ibid. 403-409.
  30. « De potestate auctoritatis civilis in vita hominis ad mentem Ioannis Duns Scoti », Deus et Homo ad mentem I. Duns Scoti. Ada Tertii Congressus Scotistici Internationalis Vindobonae, 28 sept.-2 oct. 1970 (Studia Scolastico-Scotistica, 5) (Romae 1972) 417-28.
  31. « L'importanza di S. Bonaventura nell'orientamento attuale del diritto canonico », Incontri Bonaventuriani 7 (Assisi 1972) 147-74.
  32. « Ratio et fundamentum iuris eiusque historiae secundum do­cumenta Concilii Oecumenici Vaticani II », Atti del Congresso internazionale di Diritto Canonico: La Chiesa dopo il Concilio, Roma 14-19 ian. 1970 (Università di Roma. Facoltà di Giurispru­denza), 2 (Milano 1972) 249-57.
  33. « De B. Maria Virgine in Conciliis particularibus a Codice im-peratoris Iustiniani usque ad Decretum Gratiani », De cultu ma­riano saeculis VI-XI. Ada Congressus Mariologici-Marioni Inter­nationalis in Croatia anno 1971 celebrati, 3 (Romae 1972) 711-31.
  34. « Prefazione », Epifanio Scarnicchia, Il francescanesimo nell'Agro Pontino (Cori 1973) 5-7.
  35. « Intervento », Lex Fundamentalis Ecclesiae. Atti della Tavola Rotonda a cura di Attilio Moroni, Macerata 12-13 oct. 1971 (Mi­lano 1973) 119.

 

 

 


 


 


 
 
 
 
 
 
Martín Carbajo Núñez - via Merulana, 124 - 00185 Roma - Italia
Questa pagina è anche attiva qui
Webmaster